Skip to content

monasterocarpineto

Home Varie Simbolo Atanasiano
Simbolo Atanasiano PDF Stampa E-mail
SIMBOLO ATANASIANO

Quicumque vult salvus esse *
Ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem.
Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, *
Absque dubio in aeternum peribit.
Fides autem catholica haes est: +
Ut unum in Deum in Trinitate, *
Et Trinitatem in unitate veneremur.
Neque confundentes personas, *
Neque substantiam separantes.
Alia est enim persona Patris, alia Filii, *
Alia Spiritus Sancti.
Sed Patris et Filii, et Spiritus Sancti una est divinitas, *
Aequalis gloria, coaeterna majestas.
Qualis Pater, talis Filius, *
Talis Spiritus Sanctus.
Increatus Pater, increatus Filius, *
Increatus Spiritus Sanctus.
Immensus Pater, immensus Filius, *
Immensus Spiritus Sanctus.
Aeternus Pater, aeternus Filus, *
Aeternus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres aeterni, *
Sed unus aeternus.
Sicut non tres increati, nec tres immensi, *
Sed unus increatus, et unus immensus.
Similiter omnipotes Pater, omnipotens Filius, *
Omnipotens Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipotentes, *
Sed unus omnipotens.
Ita Deus Pater, Deus Filius, *
Deus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres dii, *
Sed unus est Deus.
Ita Dominus Pater, Dominus Filius, *
Dominus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres Domini, *
Sed unus est Dominus.
Quia sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate

compellimur, *
Ita tres Deos aut Dominus dicere catholica religione prohibemur.
Pater a nullo est factus, *
Nec creatus nec genitus.
Filius a Patre solo est, *
Non factus, nec creatus, sed genitus.
Spiritus Sanctus a Patre et Filio, *
Non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
Unus ergo Pater, non tres Patres, +
Unus Filius non tres Filii, *
Unus Spiritus Sanctus non tres Spiritus Sancti.
Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, +
Nihil majus aut minus, *
Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est, +
Et unitas in Trinitate *
Et Trinitas in unitate veneranda sit.
Qui vult ergo salvus esse, *
Ita de Trinitate sentiat.
Sed necessarium est ad aeternam salutem, *
Ut Incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.
Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur +
Quia Dominus noster Jesus Christus Dei Filius *
Deus et homo est.
Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, *
Et homo est ex substantia matris in saeculo natus.
Perfectus Deus, perfectus homo, *
Ex anima rationali et humana carne subsistens.
Aequalis Patri secundum divinitatem, *
Minor Patre secundum humanitatem.
Qui licet Deus site t homo, *
Non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem non conversione divinitatis in carnem, *
Sed assumptione humanitatis in Deum.
Unus omnino non confusione substantiae, *
Sed unitate personae.
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, *
Ita Deus et homo unus est Christus.
Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos, *
tertia die resurrexit a mortuis.
Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, *
Inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis *
Et reddituri sunt de factis propriis rationem.
Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, *
Qui vero mala in ignem aeternum.
Haec est fides catholica, +
Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, *
Salvus esse non poterit.
Gloria Patri.